Matthew 18

etc. Ex aequalitate pretii qua in tributi redditione Domino fuerat comparatus, arbitrati sunt Petrum omnibus apostolis praelatum. Vel regnum Dei, doctrina est Evangelii, cui obedire simpliciter et sine ulla retractatione debemus, sicut puer non contradicit doctoribus. Secundum Marcum puerum Jesus complectitur, significans humiles dignos suo complexu et dilectione. etc. Parvulum aetate, ut similitudinem demonstraret. Vel se statuit in medio qui non venit ministrari, sed ministrare. Vel id est, Spiritum sanctum posuit in cordibus eorum, ut humilitate superbiam vitarent. . etc. Invitat discipulos suos, et omnes alios Dominus, ut quod puer habet per naturam, id est innocentiam et humilitatem, hoc habeant discipuli et omnes alii per virtutem. Innocens erit sicut iste parvulus, qui non perseverat in ira: Jesus non meminit: visam mulierem non cupit. . Etsi hoc generaliter dicitur contra omnes, etc., usque ad nos oportet consulere expedit, etc. Quia multo melius est pro culpa brevem suscipere poenam quam aeternis servari cruciatibus. Quia non judicatur secundum utilitatem quae inde provenit, sed secundum exitum quem intendit. Docuit supra ne scandalizemus credentes, etc., usque ad per occasionem pietatis pateas scandalis. etc. Melius est vitam solitariam ducere, quam ob vitae praesentis necessaria vitam aeternam perdere. . Sic praecipio vobis severitatem dimittendi omnes amicitias, etc., usque ad salutem infirmorum quantum potestis. Cur non sunt contemnendi? quia pro eis quotidie mittuntur angeli. HIER. Magna dignitas animarum, ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum. etc. Visione Dei manifesta perfruuntur, etc., usque ad intra ipsum currunt qui ubique est. . etc. Dominus centum oves habuit, etc., usque ad quibus ad perfectionem unitas deest. etc. GREG. Quia etc., usque ad cum tantum sit si quod male gessit damnat injustus. etc. Magis Dominus gaudet de nostra reparatione (quia magis nos gaudere facit) quam de angelorum immutabilitate. Major enim Dei virtus et humilitas in nostra reparatione cognoscitur quam in nostra creatione. . etc. Si enim in Deum, non est nostri arbitrii. Hoc ordine scandala vitare debemus ne quem laedamus: et peccantem zelo justitiae corripiamus, et poenitenti misericordiae viscera pandamus. etc. Non passim jubet peccanti dimittere; sed poenitenti. Ita peccat qui videns fratrem peccare tacet: sicut qui poenitenti non indulget. Nam quod dixit: si poenitet dimitte, praemisit, si peccaverit increpa. Nec difficilis sit venia nec remissa indulgentia. . Ut detestationi eum habeat, etc., usque ad damnantur humanam sententiam divina sententia corroborari. Detestabilior est qui sub nomine fidelis agit, etc., usque ad per furta et per perjuria. etc. Adeo vestra sententia confirmatur divina vel ad recipiendum poenitentem, vel ad abjiciendum contumacem. . Typice. Ubi spiritus anima et corpus consenserint, ut non sit inter eos bellum, carne cupiente contra spiritum et spiritu contra carnem, quidquid petunt fiet. Quia si corpus vult quae spiritus vult, tantum bonarum rerum est petitio. Omnis sermo scilicet ad concordiam provocat et pacem quam adeo commendat, ut dicat Deum in medio esse eorum, quia pax et charitas sedem sibi in pacificis constituit, et unitatis merito omnia petenda impetranda esse confirmat. . Ut sciatis dimittendum esse conservis, ostendam per similitudinem, quia si ille rex et dominus dimisit servo, multo magis homo conservis suis. . Eum non solum populum, sed etiam praelatos et subditos simul cum tota familia vel substantia eorum pro magnitudine delictorum tradidit exteris nationibus: ut quod noluerunt voto, solvant tormento. Jussit pro cupiditate et operibus quasi uxore et filiis poenas solvere. . Misericors Dominus non solum captivitatem Judaicam absolvit, sed etiam peccatorum omnium veniam in adventu Christi se dare promisit, si persisterent in incepto. Id est, pondere carnalium observationum absolvit, et debitum dimisit, id est priores transgressiones. Gentilem populum, quasi sibi debitorem fatigabat: gratiam Christi non esse eis ad salutem dicens, carnales observantias ab eis non modo persuasionibus, sed etiam tormentis exspectabat. . Saepe debita dimisi tibi, quando in angustiis rogasti; sed liberatus compassionem non habuisti, quin potius prophetas et apostolos persequeris, et ingratus et de justitia praesumens spernis gentes, indignas tua societate in Christo judicans. . .
Copyright information for VulgGlossa